Buda, 10 April 1516

Ludovicusm Rex Hungariae et Bohemiae, Sigismundo, Regi Poloniae

... Deseruit autem vitam feliciter tertia Idus Martii preteriti ad horam post meridiem septimam. Cujus corpus merito feretro compositum et regali habitu, un mos hujus regni est, primo decoratum, insigni ac memorabili pompa una cum ossibus Serme. dne. genetrici nostre charissime p.m. ad Albam Regalem, locum scilicet et coronationis et sepulture regum Hungariae solitum, comitantibus omnibus dominis et proceribus, honorificentissime est productum, Bude tamen prius jusis, que utrique debebantur, rite persolutis, conditaque eorum corpora in Alba Regali XIV Cal. Aprilis eodem sepulchro, dignis exequiis, quibus etiam prefatus Mtis. vre. orator interfuit, ibidem celbratis....

Datum Bude X Aprilis MDXVI